- QUIVIRA
- QUIVIRAregio Americae Septentrionalis, ad ultimum usque Occidenis limitem pertingens, in novo regno Mexicano, caeli inclementiâ et nimiâ paupertate penuriâque cognita, sicut Historia, quae talis est, docet. Vasquii Coronati milites, cum in Cevola nullum auri vestigium reperîssent, ne vacuis manibus Mexicanas terras repeterent, fortunam tentare, et ulterius progredi statuebant, si qua usquam benignior sese fortuna offerret, in quam spem a multis accensi sunt, cum Tichuico tiguexam venissent. Illic enim Quivirae famâ a quibusdam in maius celebratâ, credulis militibus persuasum est, Tatarrapum, Regem potentissimum, in Quivita longe lateque rerum potiri, laetis militibus, quod tot terrarum spatia emensis aliqua melioris fortunae spes affulsisset; continuatis itaque itineribus, Cicuicam, mox Quiviram pervenêre; Cicuica 21. gradibus aut 220. pene aequinoctialibus pass. milib. a Quivira abest. Totum iter altis arenis hocce est im peditum, perpetuâ sterilitate infame, neque lapidem neque herbam, aut arborem pene centesimô milliari habet. In arenosis hisce desertis, oberrante Coronatô exortâ subito grandine, lapides pluit ovi anserini magnitudine; huius rei novitate, Hispani mirum in modum consternati, ad lacrimas precesque versi caelestem iram deprecabantur. Tandem Quiviram deventum, ubi Tatarrapum senem, pro quo tot tantosque labores exantlârant, nudum, aeneô monili seu emblemate (quae tota ipsius erat gaza) ornatum invenêre. Milites, visô Tatarrapô cum suâ credulitate sese censerent, fastiditis propositis hibernis, nihil morati, Tiguexam rediêre. Quivira, quadraginta graduum habet altitudinem: secundum littus maris Regio satis pascua est. Vaccae, quarum hîc ingens copia, dorsô incurvô sunt aut gibbosô, instar Camelorum; ingentes quoque instar leonem nutriunt canes, quorum operâ in transmigrationibus iumentorum locô utuntur, Metel. Sita est versus Sualam montem et terminos Floridae. Quibusdam Quivira est terra perampla, inter Fretum Aniani et Fretum Esonis. Sed quid sit, non constat inter scriptores, Baudrandus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.